I Numidi


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
I Numidi

 Africam initio habue?re Gaetuli et Libyes, asperi incultique, quibus cibus erat caro ferina atque terrae pabulum ut pecoribus. Neque legibus neque imperio cuiusquam oboediebant: vagi, palantes, quas nox co ?egerat habere, has sedes sibi eligebant. Sed, postquam in Hispania Hercules, sicuti Afri putant, interiit, exercitus eius, compositus ex variis gentibus, amisso duce, passim multis sibi sedem petentibus, brevi dilapsus est. Ex eo numero Medi, Persae et Armenii, navibus in Africam transvecti, proxima nostro mari loca occupavere. Persae apud Oceanum constite?re et navium alveis inversis pro tuguriis uti consueverunt, quia eis neque materia aedificiis aedificandis neque ab Hispanis emendi copia erat: mare et ignara lingua commerciis impedimento erant. Hi paulatim per connubia Gaetulis se miscuere et, quia saepe temptantes agros alia deinde alia loca petiverant, eis Nomadibus nomen indi?tum est. Ceterum adhuc aedificia Numidarum, quae mapalia vocant, oblonga, incurvis lateribus tecta, navium carinis similia sunt.
da Sallustio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30995

[silly] - [2013-12-15 22:16:47]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile