Il pudore e? un senso naturale


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il pudore e? un senso naturale
Pagina 280 Numero 234

 Corporis nostri magnam natura ipsa videtur habuisse rationem (riguardo), quae formam et figuram nostram, in quibus esset species honesta, eas posuit in promptu; quae partes autem corporis, ad naturae necessitatem (bisogni corporali) datae, habiturae essent aspectum deformem (non dignitoso), eas contexit atque abdi?dit. Hanc naturae tam diligentem fabricam imitata est hominis verecundia. Quae enim natura occultavit, eadem omnes, qui sana mente sunt, removent ab oculis; quarumque partium corporis usus est necessarius, non eas suis nominibus appellant. Saepe enim quod facere non turpe est, id dicere obscaenum est [...]. Nec vero audiendi sunt Cynici, qui reprehendunt et irri?dent quod ea, quae re (nell’atto pratico) turpia non sint, verbis flagitiosa ducamus, quae autem turpia sunt, ea nominibus appellamus suis. Latrocinari, fraudare, adulterare turpe est, sed dicitur non obscaene; liberis operam dare (provvedere alla procreazione) honestum est, nomine obscaenum; pluraque ab iisdem Cynicis contra verecundiam disputantur. Nos autem naturam sequamur et ab omni re, quae abhorreat ab oculorum auriumque approbatione, fugiamus: status, incessus, sessio, accubitio, vultus, oculi, manuum motus teneant illud decus. Quibus in rebus duo maxime sunt fugienda: ne quid effeminatum aut molle et ne quid durum aut rusticum sit
da Cicerone


Oggi hai visualizzato 12 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 3 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30967

[biancafarfalla] - [2013-11-17 21:20:19]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile