Il metodo di uno storiografo


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il metodo di uno storiografo

 Populus Romanus a rege Romulo in Caesarem Augustum per septingentos annos, tantum operum pace belloque gessit ut, si quis magnitudinem imperii cum annis confe?rat, id cum aetate hominis comparare possit. Ita late per orbem terrarum arma circumtulit ut, si quis res eius legit, non unius populi sed cuncti generis humani fata discat: tot laboribus periculisque iactatus est ut ad eius imperium constituendum Virtus et Fortuna contendisse videantur. Quare, quamvis praecipua (i particolari) cognoscere sigillatim pretium sit, tamen, quia ipsa sibi obstat magnitudo, faciam quod solent qui terrarum situm pingunt: in brevi quasi tabella totam eius imaginem amplectar, nonnihil collaturus (per portare qualche contributo), spero, ad admirationem principis populi (del primo popolo al mondo), si universam magnitudinem eius ostendero. Si quis ergo populum Romanum quasi hominem consideret, totamque eius vitam percenseat: ut coeperit, ut adoleverit, ut ad iuventae florem pervenerit, ut postea consenuerit, quattuor gradus eius inveniet. Nunc sub Traiano principem movet lacertos et praeter spem omnium senectus imperii, velut si reddita sit iuventus, revirescit.
da Floro


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30951

[mastra] - [2014-02-19 19:42:02]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile