banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'illegalità non è mai utile
Pagina 254 Numero 214

 Omnia mala exempla ex bonis orta sunt: nam, ubi imperium ad ignavos cives pervenit, novum illud exemplum ab dignis et idoneis ad indignos et non idoneos transfertur. Lacedaemonii, victis Atheniensibus, triginta viros imposue?re, qui rem publicam eorum tractarent. Ii primo coepe?re pessumum quemque et omnibus invisum indemnatum (senza processo) necare: populus laetari et ea merito fieri dicere. Post, ubi paulatim licentia crevit, aeque bonos et malos libidinose interficere, ceteros metu terre?re. Ita civitas, servitute oppressa, stultae laetitiae graves poenas dedit. Nostra memoria? Sulla, cum Damasippum et alios eiusmodi, iugulari iussit, quis non factum eius laudabat? Homines scelestos et factiosos meritos necatos aiebant. Sed ea res magnae initium cladis fuit. Nam, ut quisque domum aut villam alicuius concupiverat, dabat operam ut is in proscriptorum numero esset. Ita illi, quibus Damasippi mors laetitiae fuerat, paulo post ipsi ad mortem trahebantur neque prius iugulandi finis fuit quam Sulla omnes suos divitiis proscriptorum explevit.
Sallustio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30946
[silly] - [2013-12-15 22:11:34]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!