L’imperatore Alessandro Severo


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L’imperatore Alessandro Severo

 Alexander, cui mater Mamaea fuit, a prima pueritia artibus bonis imbutus tam civilibus quam militaribus, ne unum quidem diem transire passus est quin se ad litteras et ad militiam exerce?ret. Moderationis tantae fuit ut nemo umquam ab latere eius submoveretur, ut omnibus blandum adfabilemque se praeberet, ut amicos non solum intimos sed etiam inferiores aegrotantes viseret, ut ab omnibus libere quod sentiebant dici cuperet et, cum dictum esset, audiret et, cum audisset, ita ut res (l'occasione) poscebat, emendaret atque corrige?ret. Cum ei nimiam civilitatem Mamaea mater et uxor Memmia saepe obicerent et dicerent: «Molliorem tibi potestatem et contemptibiliorem fecisti», ille respondit: «Sed securiorem atque diuturniorem». Dies denique numquam transiit, quo non aliquid mansuetum, civile, pium fecerit, sed ita moderate ut aerarium non everteret. Fenus publicum trientarium exercuit ita ut pauperibus plerisque sine usuris (interessi) pecunias dederit ad agros emendos.
da Historia Augusta


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30933

[darkshines] - [2013-10-18 17:08:22]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile