Siamo nati gli uni per gli altri


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Siamo nati gli uni per gli altri

 Mundum stoici censent gubernari et regi numine deorum eundemque esse quasi communem urbem et civitatem hominum et deorum et unumquemque nostrum eius mundi esse partem. Ex quo illud consequitur ut communem utilitatem nostrae anteponamus. Ut enim leges omnium salutem singulorum saluti anteponunt, sic vir bonus et sapiens, legibus parens et civili officii non ignarus, utilitati omnium plus quam unius aut suae consulit. Nec magis est vituperandus prodîtor patriae quam communis utilitatis aut salutis desertor propter suam utilitatem aut salutem. Ex quo fit ut laudandus sit qui mortem oppêtat pro re publica, quod decet cariorem esse patriam nobis quam nosmet ipsos. Quoniamque inhumana et scelerata ducitur illa vox eorum qui non recusant quominus, ipsis mortuis, terrarum deflagratio consequatur, certe verum naturale est ut etiam iis, qui post nos futuri sint, consulamus. Ex hac animorum affectione effectum est ut testamenta commendationesque morientium nata sint. Et, quod nemo in summa solitudine vitam agere velit, ne cum infinita quidem voluptatum abundantia, facile intelligitur tantam esse in nobis coniunctionem congregationemque ut ad civilem communitatem esse nati videamur.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato 7 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 8 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30930


[darkshines] - [2014-01-28 10:06:23]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!