banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Opinioni sull'esistenza di Dio
Pagina 197 Numero 169

 Pythagoras ita definivit quid esset Deus: «Animus, per universas mundi partes commeans atque diffusus, ex quo omnia, quae nascuntur, animalia vitam capiant». Anaxagoras Deum esse dixit infinitam mentem, quae per se ipsam moveatur. Antisthenes multos quidem esse populares (creduti dalla gente) deos, unum tamen naturalem, summae totius artificem. Chrysippus naturalem vim divina ratione praedi?tam, interdum divinam necessitatem Deum nuncu?pat. Item Zeno divinam natura-em legem. Horum omnium sententia, quamvis sit incerta, eodem tamen spectat: ut providentiam unam esse consentiant. Sive enim natura, sive ratio, sive mens, sive fatalis necessitas, sive divina lex, sive quid aliud dixeris, idem est quod a nobis dicitur deus. Nec obstat appellationum diversitas, cum ipsa significatione ad unum omnia revolvantur. Aristoteles, quamvis secum ipse saepe dissideat, in summum (in definitiva) tamen unam mentem mundo praeesse testatur. Plato, qui omnium sapientissimus iudicatur, monarchiam (il monoteismo) plane aperteque defendit et scribit ab uno deo mundum hunc, perfectum atque mirabilem, esse fabricatum.
Lattanzio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30904
[mastra] - [2014-03-06 19:52:50]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!