banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Le tue vittime ti accusano dall'aldila
Pagina 185 Numero 158

 Aelius Mantia Formianus, libertini filius, ultima aetate Lucium Libonem apud iudices accusabat; in quo certamine, cum Pompeius Magnus, humilitatem ei aetatemque exprobrans, ab Inferis illum ad accusandos eos, qui vivi essent, remissum esse dixisset: «Non mentiris – inquit – Pompei: venio enim ab Inferis Lucium Libonem accusaturus; sed, dum illic moror, vidi cruentum Caium Domitium Aenobarbum deflentem quod ipse, qui summo genere esset natus, integerrimae vitae, amantissimus patriae, in ipso iuventutis flore, tuo iussu esset occisus. Vidi etiam Brutum, ferro laceratum, querentem quod idem sibi perfidia et crudelitate tua accidisset. Vidi Cneium Carbonem, acerrimum pueritiae tuae honorumque patris tui defensorem, in tertio consulatu vinctum catenis, quas tu ei ini?ci iusseras, obtestantem se, adversus omne fas et nefas, dum in summo esset imperio, a te, quem ipse defendisset, esse trucidatum. Vidi etiam praetorium virum Perpennam saevitiam tuam execrantem, qua ad mortem crudelissimam ductus esset».
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30894
[silly] - [2013-10-27 20:11:57]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!