Scambio di lettere tra due re nemici


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Scambio di lettere tra due re nemici

 Dari?us, cum Babyloniam profugisset, per epistulam Alexandrum deprecatur ut redimendi matrem et filias captivas sibi potestatem faciat inque eam rem magnam pecuniam pollicetur. Sed Alexander pro pretio captivarum regnum omne, non pecuniam, petit. Interiecto tempore, aliae epistulae Darii redduntur, quibus filiae matrimonium et regni portio offertur. Sed Alexander res iam suas sibi offerri rescripsit, iussitque Darium supplicem ad se venire et regni arbitria victori permittere. Tum, spe pacis amissa, bellum Dari?us repa?rat et cum quadringentis milibus peditum et centum milibus equitum obviam vadit Alexandro. In itine?re ei nuntiatur uxorem eius, Alexandri captivam, decessisse eiusque mortem illacrimatum Alexandrum exequias benigne prosecutum esse. Scribit itaque tertiam epistulam et gratias agit quod nihil in suas hostile fecerit. Offert etiam maiorem partem regni usque ad Euphratem flumen et alteram filiam uxorem, pro reli?quis captivis triginta milia talentum. Ad haec Alexander respondit mundum non posse duobus solibus regi neque orbem duo regna habere; proinde aut deditionem ea die, aut aciem in posteram, paret.
da Giustino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30891

[silly] - [2013-10-27 20:10:09]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile