Origine del consolato


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Origine del consolato
Pagina 180 Numero 152

 Romae regnatum est per septem reges annis ducentis quadraginta tribus, cum adhuc Roma vix usque ad quintum decimum miliarium possidereta. Hinc consules coepere, pro uno rege duo, hac causa creati ut, si unus malus esse voluisset, alter, qui haberet potestatem similem, eum coherce?ret. Et placuitb ne, qui consules creati essent, imperium longius quam annuum haberent, ne per diuturnitatem potestatis insolentiores redderentur, sed civiles semper essent, cum se post annum scirent futuros esse privatos. Fuerunt igitur anno primo ab expulsis regibus Iunius Brutus, qui maxime egisset ut Tarquinius pelleretur, et Tarquinius Collatinus, maritus Lucreatiae, quae a filio regis stupro violata erat. Sed Tarquinio Collatino statim sublata est dignitas. Placuerat enim ne quisquam in urbe maneret qui Tarquinius vocaretur. Ergo, accepto omni patrimonio suo, ex urbe migravit, et loco ipsius consul factus est Valerius Publicola. Commovit tamen bellum Tarquinius rex qui expulsus erat et, collectis multis hominibus, per quos in regnum posset restitui, dimicavit. In prima pugna Brutus consul et Arruns, regis filius Tarquini, invicem se occiderunt.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato 9 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 6 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30888

[biancafarfalla] - [2013-11-30 17:03:36]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile