banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Necessità della moderazione
Pagina 177 Numero 147

 Adsuescamus a nobis remove?re pompam et metiri usum, non ornamenta, rerum. Cibus famem domet, potio sitim; cultum victumque componas ut maiorum suadent mores. Continentia augeatur, luxuria co ?erceatur, gula temperetur, spes effrenata sub vinculis habeatur. Adsuescamus ergo cenare sine populo (folla di invitati) et a servis paucioribus serviri. In libris quoque, in quibus liberalissima impensa est, modus habeatur. Inane enim est innumerabiles libros habere, quorum dominus tota vita? sua vix indices perlegere potest. Quadringenta milia librorum in bibliotheca Alexandriae arserunt, pulcherrimum regiae opulentiae monumentum. Alius hanc laudaverit; ego fuisse non studiorum curam dico, sed luxuriam studiosam (camuffata da cultura). Paretur itaque librorum quantum satis sit. Hodie, contra, apud desidiosissimos videas libros innumerabiles et tecta tenus exstructa loculamenta. Iam enim inter thermas quoque bibliotheca expoli?tur (si allestisce con sfarzo). Ignoscerem plane, si ex studiorum cupiditate id oriretur; at ista exquisita opera ingeniorum ad speciem et ornamentum parietum comparantur.
Seneca


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30884
[silly] - [2013-12-24 20:00:04]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!