Doveri dei governanti e dei governati


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Doveri dei governanti e dei governati
Pagina 156 Numero 119

 Non illud alienum est: de magistratum, de privatorum, de civium, de peregrinorum officiis dicere ut quae cuique facienda, quae vitanda sint eluceat. Est igitur proprium officium magistratuum intellegere se, in muneribus (funzioni) suis perfungendis, civitatis personam gerere debereque se eius dignitatem et decus sustinere, servare leges, iura discribere, ea esse fidei suae commissa meminisse. Privatum civem autem oportet aequo et pari cum civibus suis iure vivere neque submissum et abiectum neque se efferentem, tum in re publica (in politica) ea velle quae tranquilla et honesta putanda sint: talis enim bonus civis dicendus est. Peregrini autem incolae est nihil praeter suum negotium agere, nihil de alio adquirere minimeque esse in aliena re publica curiosum. Haec officia servanda reperientur, cum quaeretur quid facere et quid vitare deceat et quid aptum sit personis et temporibus. Nihil est autem quod tam deceat quam in omnibus rebus gerendis et in consilio capiendo servare constantiam.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato 8 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 7 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30858

[mastra] - [2014-01-24 18:08:01]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile