Gloria di Timoteo


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Gloria di Timoteo
Pagina 128 Numero 84

 Timotheus, Cononis filius, Atheniensis. Hic a patre acceptam gloriam multis auxit virtutibus: fuit enim disertus, impi?ger, laboriosus; semper rei militari studuit et civitati regendae. Olynthios et Byzantios bello subegit, Samum cepit, Cyzi?cum obsidione liberavit. [...] Idem classi praefectus, circumve?hens Peloponnesum, Laconi?cen populatus, classem eorum a fugavit, Corcy ?ram sub imperium Atheniensium redegit sociosqueb sibi adiunxit Epirotas omnesque eas gentes quae mare illud adia?cent. Quo facto Lacedaemonii de diutina contentione destiterunt et sua sponte sibi persuaserunt ut Atheniensibus imperii maritimi principatum concederent, pacemque constituerunt iis condicionibus ut Atheniensibus maris dominatus esset. Quae victoria tantae fuit Atticis laetitiaec ut tum primum arae Pacis publice sint factae eique pulvinar sit institutum. Cuius viri ut memoria mane?ret, Timotheo publice statuam in foro posuerunt. Qui honos huic uni ante id tempus conti?git, ut, cum patri antea populus posuisset, filius quoque eodem honore donatus sit.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato 12 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 3 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30820

[mastra] - [2014-02-13 19:26:01]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile