Gesu? davanti a Pilato


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Gesu? davanti a Pilato

 Adducunt ergo Iesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane et ipsi non introiverunt in praetorium ne contaminarentur sed ut manducarent pascha. Exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit: «Quam accusationem adfertis adversus hominem hunc?». Responderunt et dixerunt ei: «Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum». Dixit eis Pilatus: «Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum». Dixerunt Iudaei: «Nobis non licet interficere quemquam». Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: «Tu es rex Iudaeorum?». Respondit Iesus: «A temetipso hoc dicis an alii tibi dixerunt de me?». Respondit Pilatus: «Numquid (Forse che) ego Iudaeus sum? Gens tua et pontifices eius tradiderunt te mihi. Quid fecisti?». Respondit Iesus: «Regnum meum non est de hoc mundo. Si de hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique (certamente) decertarent (si batterebbero) ne trade?rer Iudaeis. Nunc autem regnum meum non est hic». Dixit itaque ei Pilatus: «Rex es tu?». Respondit Iesus: «Tu dicis quia (che) rex sum ego. Ego veni in hunc mundum ut testimonium perhibeam veritati». Dicit ei Pilatus: «Quid est veritas?». Et, cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudaeos et dixit eis: «Ego nullam invenio in eo mortis causam».
da Giovanni


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30800

[darkshines] - [2013-10-15 14:11:15]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile