Vicende di Marco Antonio


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Vicende di Marco Antonio
Pagina 96 Numero 53

 Quid de moribus Marci Antoni dicam, qui cum Octaviano adulescentulo et Marco Lepido triumvir fuit, et senatorum magnam partem proscriptionibus illis, quibus nihil taetrius fuit, supplicio affecit vel exsilio multavit? Inter quos fuit etiam Cicero, cuius caput, a satellitibus obtruncatum, in rostris expositum pependit, et lingua ab Antonii uxore aculeo perfossa est. Postea, cum Asiam et Orientem teneret, Antonius Cleopa?tram, reginam Aegypti, pravo amore incensus, duxit uxorem. Contra Parthos etiam in Oriente pugnavit. Primis eos proeliis vicit, regrediens tamen fame et pestilentia laboravit et ob eam rem, cum instarent armis Parthi, victus cum ignominia recessit. Hic quoque ingens bellum civile commovit hortatu Cleopa?trae, quae, cupiditate muliebri mota?, etiam in Urbe regnare optabat. Victus est ab Augusto apud Actium, qui locus in Epiro est, unde cum paucis navibus in Aegyptum fugit et se ipse gladio intere?mit. Cleopa?tra prae Romanorum metu ei non superfuit et sibi aspi?dem admisit, cuius veneno absumpta est.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato 13 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 2 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30789

[darkshines] - [2013-10-14 11:47:23]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile