L’eclissi non è un portento, ma un fenomeno naturale

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L’eclissi non è un portento, ma un fenomeno naturale

 Omnium interest ad rei publicae salutem imperatores peritos esse non solum rei militaris, verum etiam omnium artium et disciplinarum quae ad milites regendos perti?nent. Quanti aestimanda sit in bono imperatore scientia rerum caelestium ex hoc exemplo intelle?gi potest. Nam mihi in mentem venit Sulpicii Galli, qui vir maximi ingenii et doctrinae fuit et magister equitum in bello, quod gerebat populus Romanus contra Macedonum regem. Hic prudentissimus naturalis scientiae erat et sidera eorumque motus penitus noverat. Cum in Macedonia, nocte serena, luna candens et plena subito defecisset et exercitus, religione et metu turbatus, spem rei bene gerendae abiecisset, Sulpicius, disciplinae cuius studiosissimus fuerat memor, non dubitavit militibus persuadere nullum esse prodigium nec quicquam arcani vel divini in eo inesse, cum lunae vel solis defectiones semper certis temporibus fierent. Simul eos hortatus est ne quid prodigii in ea re timerent, sed homines forti animo se praeberent. Quibus verbis animos eorum confirmavit effecitque ut eos vani timoris valde pigeret. Nam boni imperatoris est non solum corpora sed etiam animos suorum confirmare.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30781

[darkshines] - [2013-10-13 15:10:55]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile