I Magi

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
I Magi

 Cum ergo natus esset Iesus in Behtlehem Iudae, in diebus Herodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt Hierosolyˆmam, dicentes: «Ubi est qui natus est rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in Oriente, et venimus adorare eum». Audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo. Et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt: «In Behtlehem Iudae. Sic enim scriptum est per prophetam». Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter ab iis didicit tempus stellae, quae apparuit eis. Et mittens illos in Behtlehem dixit: «Ite et interrogate diligenter de puero; et, cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum». Illi, cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in Oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra locum, ubi erat puer. Et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum.
da Matteo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30763

[darkshines] - [2013-10-10 18:58:09]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile