Le sconfitte dei Romani nella seconda guerra punica


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Le sconfitte dei Romani nella seconda guerra punica

 Conflixerat apud Rhodanum Hannibal cum Publio Cornelio Scipione consule, eumque pepulerat. Cum hoc eodem, Clastidii apud Padum, decernit, saucium ac fugatum inde dimittit. Tertio idem Scipio cum collega Tiberio Longo apud Trebiam adversus eum venit. Cum iis proelium commisit et utrosque profligavit. Inde per Ligures Apenninum transiit, petens Etruriam. Hoc itinere adficitur tam gravi morbo oculorum ut postea numquam dextro oculo bene usus sit. Hac valetudine cum etiamtum premeretur et lectica ferretur, Caium Flaminium consulem apud Trasumenum cum exercitu insidiis circumvenit et occidit. Neque multo postea Caium Centenium praetorem, cum deleta manu saltum occupantem, profligavit. Hinc in Apuliam pervenit, ubi obviam ei venerunt duo consules, Caius Terentius et Lucius Aemilius. Utriusque exercitus uno proelio fugavit; Paulum consulem occidit et aliquot praeterea consulares, in quibus Cneium Servilium Geminum, qui superiore anno consul fuerat.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30758

[darkshines] - [2013-10-11 13:17:59]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile