Imprese di Annibale


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Imprese di Annibale

 Hannibal adulescens in Hispaniam cum patre profectus est, cuius post obitum omni equitati praefuit. Interfecto quoque Hasdrubale, qui imperator fuerat, exercitus summam imperii ad eum detulit. Id Carthaginem nuntiatum publice comprobatum est. Sic Hannibal, minor quinque et viginti annis, imperator factus, proximo triennio omnes gentes Hispaniae bello subegit. Saguntum, foederatam cum Romanis civitatem, vi expugnavit, tres exercitus maximos comparavit. Ex his unum in Africam misit, alterum cum Hasdrubale fratre in Hispania reliquit, tertium in Italiam secum duxit. Saltum Pyrenaeum transiit. Quacumque iter fecit, cum omnibus incolis conflixit: neminem nisi victum dimisit. Ad Alpes venit, quas nemo unquam cum exercitu ante eum praeter Herculem transierat. Alpicos conantes prohibe?re transitu conci?dit, loca patefecit, itinera muniit, effecit ut elephantus ornatus ire posset ea, qua antea unus homo inermis vix poterat repe?re. Hac copias traduxit in Italiamque perve?nit.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30756

[darkshines] - [2013-10-26 09:14:09]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile