Progressiva agonia di Marco Aurelio Antonino

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Progressiva agonia di Marco Aurelio Antonino

Mors autem tali fuit: cum aegrotare coepisset, filium advocavit atque ab eo primum petit, ut belli reliquias non contemneret, ne videretur rem publicam prodere. Deinde abstinuit victu potuque mori cupiens auxitque morbum. Sexta die vocatis amicis et ridens res humanas, mortem autem contemnens ad amicos dixit: «Quid de me fletis et non magis de pestilentia et communi morte cogitatis?». Et cum illi vellent recedere, ingemescens ait: «Si iam me dimittitis, vale vobis dico vos praecedens». Et cum ab eo quaereretur, cui filium commendaret, ille respondit: «Vobis, si dignus fuerit, et dis immortalibus». Exercitus, cognita mala valetudine, vehementissime dolebant, quia illum unice amarunt. Septimo die gravatus est et solum filium admisit, quem statim dimisit, ne in eum morbus transiret. Dimisso filio caput operuit quasi volens dormire, sed nocte animam efflavit.
da Giulio Capitolino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30681

[darkshines] - [2013-10-10 09:02:20]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile