banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cesare e Pompeo a Durazzo
Pagina 117 Numero 20

Iamque Pompeiani magna caede nostrorum castris Marcellini appropinquabant, non mediocri terrore incusso reliquis cohortibus, et M. Antonius, qui proximum locum praesidiorum tenebat, ea re nuntiata, cum cohortibus XII (= 12) descendens ex loco superiore cernebatur. Cuius adventus Pompeianos compressit nostrosque firmavit ita ut se ex maximo timore colligerent. Neque multo post Caesar, signo per castella fumo dato, ut erat superioris temporis consuetudo, deductis quibusdam cohortibus ex praesidiis, eodem venit. Qui, cognito detrimento, cum animadvertisset Pompeium, extra munitiones egressum, castra secundum mare ponere, ut libere pabulari posset nec minus aditum navibus haberet, commutata ratione belli, quoniam propositum non tenuerat, iuxta Pompeium muniri (= di trincerarsi) iussit.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30651
[silly] - [2013-10-09 11:35:06]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!