banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Straordinario esempio di lealtà di alcuni prigionieri Sogdiani
Pagina 322 Numero 30

Ex captivis Sogdianorum ad regem XXX nobilissimi corporum robore eximio perducti erant. Qui ut per interpretem cognoverunt iussu regis ipsos ad supplicium tradi, carmen laetantium modo canere tripudiisque et lasciviore corporis motu gaudium quoddam animi ostentare coeperunt. Admiratus est rex tanta magnitudine animi oppete?re mortem: revocari eos iussit, causam tam effusae laetitiae, cum supplicium ante oculos haberent, requi?rens. Illi, si ab alio occiderentur, tristes morituros fuisse respondent; nunc a tanto rege, victore omnium gentium, maioribus suis redditos honestam mortem, carminibus laetitiaque celebrare. Tum rex admiratus magnitudinem animi «Quaero – inquit – an vivere veli?tis non inimici mihi, cuius beneficio victuri estis». Illi numquam se inimicos ei, sed bello lacessitos se inimicos hosti fuisse respondent: si quis ipsos beneficio quam iniuria experiri maluisset, certaturos fuisse, ne vincerentur officio. Interrogantique, quo pigno?re fidem obligaturi essent, vitam, quam acciperent, pigno?ri futuram esse dixerunt: reddituros, quandoque repetisset.
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30559
[silly] - [2014-01-23 23:00:16]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!