Il valore della liberta? repubblicana


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il valore della liberta? repubblicana

Liberi iam hinc populi Romani res pace belloque gestas, annuos magistratus imperiaque legum peragam (= "esporro?"). Quae libertas ut laetior esset, proximi regis superbia fecerat1. Nam priores ita regnarunt, ut haud inmerito omnes deinceps conditores numerentur partium urbis, quas novas ipsi sedes ab se auctae multitudinis addiderunt. Neque ambigitur, quin Brutus idem2, qui tantum gloriae Superbo exacto rege meruit, pessimo publico (= "a grave danno dello Stato") id facturus fuerit, si libertatis inmaturae cupidine priorum regum alicui (= "a uno dei re precedenti") regnum extorsisset. Quid enim futurum fuit, si illa pastorum convenarumque plebs, transfuga ex suis populis (= "esule dalle proprie terre") sub tutela inviolati templi aut libertatem aut certe inpunitatem adepta, soluta regio metu, agitari coepta esset tribuniciis procellis et in aliena urbe cum patribus serere certamina, priusquam pigno?ra coniugum ac liberorum caritasque ipsius soli, cui longo tempore adsuescitur, animos eorum consociasset? Dissipatae res (= "lo Stato") nondum adultae discordia forent, quas fovit tranquilla moderatio imperii eoque nutriendo perduxit, ut bonam frugem libertatis maturis iam viribus ferre possent. Libertatis autem originem inde magis, quia annuum imperium consulare factum est, quam quod deminutum quicquam sit ex regia potestate, numeres. Omnia iura, omnia insignia primi consules tenuere; id modo cautum est, ne, si ambo fasces haberent, duplicatus terror videretur.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30554

[silly] - [2014-01-23 22:52:48]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile