Comportamento stravagante di Caligola


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Comportamento stravagante di Caligola
Pagina 282 Numero 22

Equites severe curioseque nec sine moderatione recognovit princeps, palam adempto equo quibus aut probri aliquid aut ignominiae inesset. Ut levior labor iudicantibus foret, ad quattuor priores quintam decuriam addidit. Temptavit et, comitiorum more revocato, suffragia populo reddere. Inter reliquos honores decretus est ei clipeus aureus, quem quotannis certo die collegia sacerdotum in Capitolium ferrent, senatu prosequente nobilibusque pueris ac puellis carmine modulato laudes virtutum eius canentibus. Sparsit et missilia variarum rerum et panaria cum obsonio viritim divisit; qua epulatione equiti contra se hilarius avidiusque vescenti, partes suas misit, et senatori, ob eandem causam, codicillos (misit), quibus praetorem eum extra ordinem (= "straordinario") designabat. Edidit et circenses plurimos a mane ad vesperam, interiecta modo Africanarum venatione modo Troiae decursione. Edidit in Gallia Luguduni certamen quoque Graecae Latinaeque facundiae, quo certamine ferunt victoribus praemia victos contulisse, eorundem et laudes componere coactos esse; ferunt eos autem, qui maxime displicuissent, scripta sua spongia linguave delere iussos esse, nisi feru?lis obiurgari aut flumine proximo mergi maluissent.
da Svetonio


Oggi hai visualizzato 13 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 2 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30544

[silly] - [2014-01-30 15:17:00]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile