banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Taranto cerca l'alleanza di Annibale
Pagina 278 Numero 13

Ad Hannibalem, cum ad lacum Averni esset, quinque nobiles iuvenes ab Tarento venerunt, partim ad Trasumennum lacum, partim ad Cannas capti dimissique domos (= "alle proprie case") cum eadem comitate qua? adversus omnes Romanorum socios Poenus usus erat. Ii, memores beneficiorum eius, referunt se perpulisse magnam partem iuventutis Tarentinae, ut Hannibalis amicitiam ac societatem quam populi Romani mallent, seque legatos (= "in qualita di ambasciatori") ab suis missos rogare Hannibalem ut exercitum propius Tarentum admoveat: in potestate iuniorum plebs, in manu plebis res Tarentina erat. Hannibal conlaudatos eos oneratosque ingentibus promissis domum ad coepta maturanda redire iubet; se in tempore adfuturum esse dixit. Hac cum spe dimissi sunt Tarentini. Ipsum ingens cupido incesserat Tarenti potiundi. Urbem esse videbat cum opulentam nobilemque, tum maritimam et in Macedoniam opportune versam regemque Philippum hunc portum, si transiret (= "se fosse salpato") in Italiam, Brundisium cum Romani haberent, petiturum.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30540
[silly] - [2014-01-30 15:29:05]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!