banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Imitiamo l'esempio dei grandi eroi della nostra patria
Pagina 246 Numero 5

Quis Carthaginiensium pluris fuit Hannibale consilio, virtute, rebus gestis, qui unus cum tot imperatoribus nostris per tot annos de imperio et de gloria decertavit? Hunc sui cives e civitate eiecerunt: nos etiam hostem litteris nostris et memoria? videmus esse celebratum. Qua re imitemur nostros Brutos, Camillos, Aha?las, Decios, Curios, Fabricios, Maximos, Scipiones, Lentu?los, Aemilios, innumerabiles alios, qui hanc rem publicam stabiliverunt; quos equidem in deorum immortalium coetu ac numero repono. Amemus patriam, pareamus senatui, consulamus bonis; praesentes fructus neglegamus, posteritatis gloriae serviamus; id esse optimum putemus quod erit rectissimum; speremus quae volumus, sed quod accide?rit feramus; cogitemus denique corpus virorum fortium et magnorum esse mortale, virtutis gloriam sempiternam; neque minus existimemus eos, qui hanc tantam rem publicam suis consiliis aut laboribus aut auxerint aut defenderint aut servaverint, immortalem gloriam esse consecutos.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30524
[silly] - [2014-02-07 17:35:53]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!