banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cicerone esorta Catilina a lasciare Roma
Pagina 242 Numero 37

Quid est, Catilina? Num dubitas id me imperante facere quod iam tua sponte faciebas? Exire ex urbe iubet consul hostem. Interrogas me, num in exsilium? Non iubeo, sed, si me consu?lis, suadeo. Quid est enim, Catilina, quod te iam in hac urbe delectare possit? In qua nemo est extra istam coniurationem perditorum hominum qui te non metuat, nemo qui non ode?rit. Quod privatarum rerum dede?cus non haeret in fama? Quae libi?do ab oculis, quod faci?nus a manibus umquam tuis, quod flagitium a toto corpore afuit? Cui tu adulescentulo (= "Tu a quale giovane"), quem corruptelarum inlecebris inretisses, non aut ad audaciam ferrum aut ad libidi?nem facem praetulisti? Quid vero? Nuper cum morte superioris uxoris novis nuptiis locum vacue fecisses, nonne etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulavisti? Quod ego praetermitto et facile patior sile?ri, ne in hac civitate tanti facino?ris immanitas aut exstitisse aut non vindicata esse videatur.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30523
[silly] - [2014-02-07 17:34:46]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!