Tradimenti e malgoverno dell’anziano Focione


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Tradimenti e malgoverno dell’anziano Focione

Idem (= Phocion) cum prope ad annum octogesimum prospera? pervenisset fortuna?, extremis temporibus magnum in odium perve?nit suorum civium, primo quod cum Dema?de de urbe tradenda Antipa?tro1 consenserat eiusque consilio Demosthe?nes cum ceteris, qui bene de re publica meriti existimabantur, populi scito in exilium erant expulsi. Neque in eo solum offenderat quod (= "il fatto che") patriae male consuluerat, sed etiam quod (= "il fatto che") amicitiae fidem non praestiterat. Namque auctus adiutusque a Demosthe?ne eum, quem tenebat, ascenderat gradum (= "rango", "carica"), ab eodem in iudiciis, cum capitis causam diceret2, defensus aliquotiens liberatus discesserat. Hunc non solum in periculis non defendit, sed etiam prodi?dit. Conci?dit autem maxime uno crimine: apud eum summum erat imperium populi, cum Nicano?rem, Cassandri3 praefectum, insidiari Piraeo moneretur atque rogaretur ut provide?ret, ne commeatibus civitas privaretur. Phocion autem audiente populo negavit esse periculum seque eius rei obsidem (= "garante") fore pollicitus est. Neque ita multo post Nica?nor Piraeo est poti?tus, sine quo Athenae omnino esse non possunt. Ad quem recuperandum cum populus armatus concurrisset, ille non modo neminem ad arma vocavit, sed ne armatis quidem praeesse voluit.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30519

[silly] - [2014-02-07 17:26:31]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile