banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Catilina arringa i congiurati
Pagina 234 Numero 16

Exercitus hostium duo, unus ab urbe, alter a Gallia obstant; diutius in his locis esse, si (= "anche se") maxime animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohi?bet; quocumque ire placet, ferro iter aperiundum est. Quapropter vos moneo ut forti atque parato animo sitis et, cum proelium inibi?tis, memineritis vos divitias, decus, gloriam, praeterea libertatem atque patriam in dextris vestris portare. Si vinci?mus, omnia nobis tuta erunt: conmeatus abunde, municipia atque coloniae patebunt; si metu cesserimus, ea?dem illa adversa fient, neque locus neque amicus quisquam teget quem arma non texe?rint. Praeterea, milites, non ea?dem nobis et illis necessitudo inpendet: nos pro patria, pro libertate, pro vita certamus; illis supervacaneum est pugnare pro potentia paucorum. Quo audacius adgredimini memo?res pristinae virtutis. Licuit vobis cum summa turpitudine in exilio aetatem agere, potuistis nonnulli Romae amissis bonis alienas opes expectare: quia illa foeda atque intoleranda viris videbantur, haec sequi decrevistis. Si haec relinquere vultis (= "Se volete uscire dalla guerra"), audacia opus est: nemo nisi victor pace bellum mutavit.
Sallustio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30518
[silly] - [2014-02-07 17:24:18]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!