banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Scipione esorta le truppe
Pagina 233 Numero 15

Licuit in Hispaniam, provinciam meam, quo iam profectus eram, cum exercitu ire meo, ubi et fratrem consilii partici?pem ac periculi socium haberem (= "avrei avuto") et Hasdruba?lem potius quam Hanniba?lem hostem et minorem haud dubie molem belli; utrum improvi?dus in certamen incidisse videor an occurrere in vestigiis eius (cioe? "di Annibale"), lacesse?re ac trahe?re ad decernendum? Experiri iuvat utrum alios repente Carthaginienses per viginti annos (= "dopo vent'anni") terra ediderit an iidem sint qui ad Aega?tes1 pugnaverunt insulas et quos ab Er??ce1 emisistis. Itaque vos ego, milites, non eo solum animo quo adversus alios hostes soletis, pugnare velim (= "vorrei"), sed cum indignatione quadam atque ira, velut si servos videatis vestros arma repente contra vos ferentes. Licuit ad Er??cem clausos ultimo supplicio humanorum, fame interficere; licuit victricem classem in Africam traice?re atque intra paucos dies sine ullo certamine Carthagi?nem delere; veniam dedimus precantibus, emisimus ex obsidione, pacem cum victis fecimus. Pro his impertitis furiosum iuvenem sequentes oppugnatum patriam nostram veniunt. Atque non pro deco?re tantum, sed pro salute hoc vobis est certamen. Non de possessione Siciliae ac Sardiniae, de quibus quondam agebatur, sed pro Italia vobis est pugnandum.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30517
[silly] - [2014-02-07 17:21:54]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!