banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Temerarieta? di Lisimaco
Pagina 216 Numero 22

Erat Lysima?chus inlustri quidem Macedoniae loco natus, sed virtute (abl. di limit.) omni nobilitate clarior, quae tanta in illo fuit, ut animi magnitudine omnes, per quos Oriens domi?tus est, vice?rit. Quippe cum Alexander Magnus Callisthe?nen philosophum insidiarum, quae sibi paratae fuerant, conscium esse iratus finxisset (= "immagino?") eumque truncatis omnibus membris deforme ac miserandum spectaculum reddidisset ad metum ceterorum, tunc Lysima?chus, audire Callisthe?nen et praecepta ab eo virtutis accipere solitus, miseratus tanti viri, venenum ut (= "come") remedium calamitatis ei dedit. Quod adeo Alexander aegre tulit, ut eum obi?ci ferocissimo leoni iuberet. Sed cum ad conspectum eius concitatus leo impetum fecisset, manum amicu?lo involutam Lysima?chus in os leonis inmersit abreptaque lingua? feram exanimavit. Quod cum nuntiatum regi esset, admiratio in satisfactionem cessit, carioremque eum propter constantiam tantae virtutis habuit.
Giustino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30506
[silly] - [2014-02-06 22:28:14]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!