Caratteristiche della vecchiaia

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Caratteristiche della vecchiaia

Non sunt in senectute vires. Ne postulantur quidem vires a senectute. Ergo et legibus et institutis vacat aetas nostra muneribus iis, quae non possunt sine viribus sustineri. At multi ita sunt imbecilli senes, ut nullum officii aut omnino vitae munus exse?qui possint. At id quidem non proprium senectutis vitium est, sed commune valetudi?nis. Resistendum senectuti est eiusque vitia diligentia? compensanda sunt; pugnandum tamquam contra morbum sic contra senectutem, habenda ratio valetudi?nis, utendum exercitationibus modi?cis, tantum cibi et potio?nis adhibendum ut reficiantur vires, non opprimantur. Nec vero corpori solum subveniendum est, menti atque animo multo magis; nam haec quoque extinguuntur senectute. Et corpora quidem exercitationum defatigatione ingravescunt, animi autem se exercendo levantur. Ut petulantia, ut libido magis est adulescentium quam senum, sic ista senilis stultitia quae deliratio appellari solet, senum levium est, non omnium. Ut enim adulescentem in quo est senile aliquid, sic senem in quo est aliquid adulescentis probo; quod qui sequitur, corpore senex esse poterit, animo numquam erit.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30495

[darkshines] - [2014-02-02 20:14:32]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile