Critognato incita i capi dei Galli a resistere ai Romani


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Critognato incita i capi dei Galli a resistere ai Romani
Pagina 119 Numero 12

Nihil de eorum sententia dicturus sum, qui turpissimam servitutem deditionis nomine appellant. Cum his mihi res sit qui eruptionem probant; quorum in consilio omnium vestrum consensu pristinae residere virtutis memoria videtur (= "sembra"). Animi est ista mollitia, non virtus, paulisper inopiam ferre non posse. Qui se ultro morti offerant facilius reperiuntur quam qui dolorem patienter ferant. Atque ego hanc sententiam probarem, si nullam praeterquam vitae nostrae iacturam fieri viderem; sed in consilio capiendo omnem Galliam respiciamus, quam ad nostrum auxilium concitavimus. Quid enim, hominum milibus LXXX uno loco interfectis, propinquis consaguineisque nostris animi (Quid... animi = "Quale spirito") erit, si paene in ipsis cadaveribus proelio decertare cogentur? Nolite hos vestro auxilio spoliare qui vestrae salutis causa? suum periculum neglexerunt. Quid ergo mei consilii est? Facere quod nostri maiores nequaquam pari bello Cimbrorum Teutonumque fecerunt: qui in oppida compulsi ac simili inopia subacti, eorum corporibus, qui aetate ad bellum inutiles videbantur (= "sembravano"), vitam toleraverunt neque se hostibus tradiderunt. Cuius rei si exemplum non haberemus, tamen libertatis causa institui et posteris prodi pulcherrimum iudicarem.
da Cesare


Oggi hai visualizzato 7 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 8 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30462

[darkshines] - [2014-02-01 10:25:07]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile