Morte di Datame


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Morte di Datame

Data?mes, vir consilii plenus, Persarum regis adversarius, olim captus est Mithrida?tis dolo. Is, qui pollicitus erat regi se eum interfecturum, amicitiam cum Data?me fecit, ne qua suspicio insidiarum illi esset. Tandem legatum ei misit, ut in locum quendam secum in colloquium de bello contra regem veniret. Huc (= "In questo luogo") Mithrida?tes ante aliquot dies venit compluribusque locis separatim gladios obruit eaque loca diligenter notat. Ipso autem colloquii die, cum aliquamdiu locuti essent et diverse discessissent et iam procul Data?mes abesset, Mithrida?tes, ne quam suspicionem pare?ret (da pario), in eundem locum revertitur atque ibi, ubi telum erat infossum, rese?dit, ut si (= "come se") lassitudine quadam cupe?ret acquiescere. Deinde Data?men revocavit, simulans se quiddam in colloquio esse oblitum. Interim telum, quod latebat, protu?lit nudatumque vagina? veste texit. Data?mi venienti ait se vidisse locum quendam castris idoneum. Quem cum digito demonstraret et ille respiceret, aversum ferro transfixit et, priusquam quisquam posset succurrere, interfecit.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30427

[biancafarfalla] - [2014-01-23 17:18:11]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile