banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il sogno di Annibale
Pagina 254 Numero 2

Ab Gadibus Carthaginem ad hiberna exercitus rediit; atque inde profectus praeter Onussam urbem ad Hiberum maritima ora ducit. Ibi fama est in quiete visum ab eo iuvenem divina spe­cie qui ab Iove dice?ret ducem in Italiam Hannibali missum; proinde sequeretur neque usque a se delecteret oculos: pavi?dum primum, nusquam circumspicientem aut respicientem, secu­tum; deinde cura ingenii humani cum, quidam id esset quod respice?re veti?tus esset, agitaret animo, temperare oculis nequivisse; tum vidisse post sese serpentem mira magnitudine cum in­genti arborum ac virgultorum strage ferri ac post insequi cum fragore caeli nimbum. Tum quae moles ea quidve prodigii esset quaerentem, audisse vastitatem Italiae esse; perge?ret porro ire nec ultra inquireret sineretque fata in occulto esse.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30414
[silly] - [2013-10-09 23:20:52]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!