Solone


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Solone

Post Codrum nemo Athenis regnavit; administratio rei publicae annua magistratibus permissa (est). Sed civitati nullae tunc leges erant, quia libido regum pro legibus habebatur. Legitur itaque Solon, vir iustitiae insignis, qui velut novam civitatem legibus conde?ret. Qui tanto temperamento inter plebem senatumque egit, ut ab utrisque parem gratiam trahe?ret. Huius viri inter multa egregia illud memorabile fuit. Inter Athenienses et Megarenses de proprietate Salaminae insulae prope usque interi?tum armis dimicatum fue?rat. Post multas clades acceptas, Athenienses legem tule?runt, ne quis illud bellum reparandum propone?ret. Solon igitur, cum opportunitatem quandam vidisset insulae vindicandae, ne aut tacendo parum rei publicae consule?ret aut censendo sibi (parum consule?ret), subitam dementiam simulat. Deformis habitu more vaecordium in publicum evo?lat factoque concursu hominum, insolitis sibi versibus suade?re populo coepit, quod vetabatur, omniumque animos ita cepit, ut extemplo bellum adversus Megarenses decerneretur insulaque devictis hostibus Atheniensium ie?ret.
da Giustino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30403

[silly] - [2013-10-12 22:13:58]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile