banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Le origini di Roma
Pagina 205 Numero 2

Urbem Romam, sicu?ti ego acce?pi, condide?re atque habue?re initio Troiani, qui Aenea duce profugi, sedibus incertis vagabantur, et cum his Aborigenes, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. Hi postquam in una moenia convene?re, dispari genere, dissimili lingua, alii alio more viventes, incredibile memoratu est quam facile coalue?rint; ita brevi multitudo diversa atque vaga concordia? civitas facta erat. Sed postquam res publica eorum civibus, moribus, agris aucta, satis prospera satisque pollens videbatur, sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est. Igitur reges populique initi?mi bello temptare, pauci ex amicis auxilio esse; nam ceteri metu perculsi a periculis abe?rant. At Romani domi militiaeque intenti, festinare, parare, alius alium hortari, hostibus obviam ire, libertatem, patriam parentesque armis tege?re. Post, ubi pericula virtute propule?rant, sociis atque amicis auxilia portabant, magisque dandis quam accipiendis beneiciis amicitias parabant.
Sallustio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30399
[silly] - [2013-10-12 22:26:30]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!