banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un'abile trovata di Titurio Sabino
Pagina 179 Numero 2

Hac confirmata opinione timoris, T. Sabinus idoneum quendam hominem et callidum dele?git, Gallum ex iis, quos auxilii causa? secum habebat. Huic magnis praemiis pollicitationibusque persuadet ut ad hostes transeat, et, quid fieri velit, edo?cet. Qui, ubi pro perfuga ad eos venit, timorem Romanorum proponit, ac docet quibus angustiis ipse Caesar a Venetis prematur; neque longius abesse, quin proxima nocte Sabinus clam e castris exercitum edu?cat et ad Caesarem auxilii ferendi causa? proficiscatur. Quod ubi auditum est, conclamant omnes occasionem negotii bene gerendi amittendam non esse. Multae res ad hoc consilium Gallos hortabantur: superiorum dierum Sabini cunctatio, perfugae confirmatio, inopia cibariorum, cui parum diligenter ab iis erat provisum, spes Veneti?ci belli, et quod fere libenter homines id quod volunt credunt. His rebus adducti, non prius Viridovicem reliquosque duces ex concilio dimittunt, quam ab his sit concessum ut arma capiant et ad castra contendant: id enim eis cordi erat. Qua re concessa, laeti, sarmentis virgultisque collectis, quibus fossas (Romanorum) compleant, ad castra Romanorum pergunt.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30391
[silly] - [2013-10-13 20:26:56]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!