Catone


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Catone
Pagina 170 Numero 2

Cato in omnibus rebus singulari fuit industria?. Nam et agricola sollers et peritus iuris consultus et magnus imperator et probabilis orator et cupidissimus litterarum fuit. Quarum studium etsi senex quinquaginta annorum arripue?rat, tamen in eis tantum progressum fecit ut non facile reperiri possit neque ex Graecis neque ex Italicis rebus quod ei incognitum fue?rit. Ab adulescentia confe?cit orationes, in quibus multum vigoris inveni?tur; senex historias scribe?re instituit. Earum sunt libri septem, quorum primus conti?net res gestas regum populi Romani, secundus et tertius conti?nent unde unaquaeque Italicarum civitatum orta sit, ob quam rem Origines omnes libros videtur appellavisse. In quarto autem bellum Punicum est primum, in quinto secundum. Pari modo reli?qua bella prosecutus est usque ad praeturam Servii Galbae, qui diripuit Lusitanos. Atque horum bellorum duces non nominavit, sed sine nominibus res notavit. In eisdem exposuit, quae in Italia Hispaniisque aut fie?rent aut viderentur admiranda; in quibus multum industriae ac diligentiae compa?ret, nihil doctrinae.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato 2 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 13 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30389

[biancafarfalla] - [2013-11-27 17:20:28]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile