L’elogio dell’agricoltura


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L’elogio dell’agricoltura
Pagina 521 Numero 4b

 Venio nunc ad voluptates agricolarum, quibus ego incredibiliter delector; quae nec impediuntur senectute et mihi ad sapientis vitam proxime videntur accedere. Possum persequi permulta oblectamenta rerum rusticarum; sed ea quae dixi sentio fuisse longiora. Tamen venio ad agricolas. In agris erant temporibus antiquis senatores, id est senes, si quidem aranti L. Quinctio Cincinnato nuntiatum est eum dictatorem esse factum. A villa in senatum arcessebantur Curius et ceteri senes; ex quo qui eos arcessebant viatores nominati sunt. Num igitur horum, senectus miserabilis fuit, qui se agri cultione oblectabant? Mea quidem sententia haud scio an nulla senectus beatior possit esse, neque solum officio, quod hominum generi universo cultura agrorum est salutaris, sed et delectatione et saturitate copiaque omnium quae ad victum hominum et ad cultum deorum pertinent. Semper enim boni assiduique domini referta cella vinaria, olearia, etiam penaria est, villaque tota locuples est, abundat porco, haedo, agno, gallina, laete, caseo, melle Iam hortum ipsi agricolae succidiam alteram appellant. Quid de pratorum viriditate aut arborum ordinibus aut vinearum olivetorumque facie plura dicam? Brevi praecidam : agro bene culto nihil potest esse nec usu uberius nec specie ornatius.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato 4 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 11 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30342

[darkshines] - [2014-01-22 11:05:02]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile