L’universo e la Terra

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L’universo e la Terra

 Mundus est universitas rerum, in quo omnia sunt et extra quem nihil (est); qui Graece dicitur cosmos. Elementa mundi quattuor: ignis, ex quo est caelum; aqua, ex qua mare Oceanum; aer, ex quo venti et tempestates; terra, quam propter formam eius orbem terrarum appellamus. Caeli regiones sunt quattuor: oriens, occidens, meridies, septentrio. Caelum dividitur in circulos quinque: arcticum et antarcticum, qui ob nimiam vim frigoris inhabitabiles sunt; aequinoctialem, cui quae subiacet regio katakekaumene dicitur neque incolitur ob nimiam vim ardoris; brumalem et solstitialem sub quibus habitatur (sunt enim temperatissimi); per quos obliquus circulus vadit cum duodecim signis, in quibus sol annuum conficit cursum. Orbis terrarum, qui sub caelo est, quattuor regionibus incolitur. Una pars eius est in qua nos habitamus; altera huic contraria, quam qui incolunt vocantur anticthones; quarum inferiores duae ex contrario harum sitae, quas qui incolunt vocantur antipodes. Orbis terrarum quem nos colimus in tres partes dividitur, totidemque nomina: Asia, quae est inter Tanain et Nilum; Libya, quae est inter Nilum et Gaditanum sinum ; Europa, quae est inter fretum et Tanain.
da Ampelio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30323

[darkshines] - [2014-03-20 10:43:33]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile