Clodio non è stato ucciso da Milone!


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Clodio non è stato ucciso da Milone!
Pagina 467 Numero 305

 Interim cum sciret Clodius (neque enim erat difficile id scire) iter sollemne, legitimum, necessarium ante diem XIII Kalendas Februarias Miloni esse Lanuvium ad flamĭnem prodendum (quod erat dictator Lanuvii Milo), Romā subito ipse profectus pridie est, ut ante suum fundum Miloni insidias conlocaret. Milo, cum in senatu fuisset eo die quoad senatus est dimissus, domum venit, calceos et vestimenta mutavit, paulisper, dum se uxor, ut fit, compărat, commoratus est, deinde profectus est. Obviam fit ei Clodius expeditus in equo, nulla raeda, nullis impedimentis, nulla uxore, cum autem Milo cum uxore veheretur in raeda, paenulatus, impeditus muliebri ac ancillarum puerorumque comitatu. Statim complures cum telis in hunc faciunt de loco superiore impetum. Cum autem hic de raeda, reiecta paenula desiluisset seque acri animo defendĕret, illi, qui erant cum Clodio, gladiis eductis, partim recurrere ad raedam, ut a tergo Milonem adorirentur, partim, quod hunc iam interfectum putarent, caedere incipiunt eius servos qui post erant: ex quibus qui animo fideli in dominum fuerunt partim occisi sunt. Servi Milonis cum ad raedam pugnari viderent, cum domino succurrere prohiberentur atque Milonem occisum ex ipso Clodio audirent, fecerunt id, nec imperante nec sciente nec praesente domino, quod suos quisque servos in tali re facere voluisset.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato 3 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 12 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30306

[biancafarfalla] - [2014-03-19 17:47:55]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile