Marc’Aurelio si prepara al “mestiere” di imperatore


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Marc’Aurelio si prepara al “mestiere” di imperatore

 Post excessum Hadriani consulem secum Pius Marcum designavit et Caesaris appellatione donavit et in Tiberianam domum transgredi iussit et aulico fastigio renitentem ornavit et in collegia sacerdotum iubente senatu recepit. Per eadem tempora, cum tantis honoribus occuparetur et patris actibus interesset ut ad regendum statum rei publicae formaretur, studia cupidissime frequentavit. Post haec Faustinam duxit uxorem et tribunicia potestate donatus est. Tantum apud Pium valuit, ut numquam quemquam sine eo facile promoverit. Erat autem in summis obsequiis patris Marcus, quamvis non deessent qui aliqua adversum eum insusurrarent, et prae ceteris Valerius Homullus, qui, cum Lucillam matrem Marci in virdiario venerantem simulacrum Apollinis vidisset, in aures Antonini insusurravit: «Illa nunc rogat ut diem tuum claudas et filius imperet». Quod omnino apud Pium nihil valuit: tanta erat Marci probĭtas et tanta in imperatorio participatu modestia. Antoninus Pius, cum sibi adesse finem vitae videret, vocatis amicis et praefectis ut successorem eum imperii omnibus commendavit atque firmavit statimque Fortunam auream, quae in cubiculo solebat esse, ad Marci cubiculum transire iussit.
da Historia Augusta


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30287

[mastra] - [2013-10-17 20:28:14]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile