banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Agli dèi si deve chiedere il bene
Pagina 420 Numero 280

 Socrates, humanae sapientiae quasi quoddam terrestre oraculum, nihil ultra petendum (esse) a dis immortalibus arbitrabatur quam ut bona tribuerent, quia ii demum scirent quid unicuique esset utile. Nos autem plerumque votis id expetimus, quod non impetrasse melius esset: etenim densissimis tenebris involuta mortalium mens est! Divitias adpetis, quae multis exitio fuerunt; honores concupiscis, qui complures pessumdederunt; regna tecum volvis, quorum exitus saepenumero miserabiles cernuntur: splendidis coniugiis inicis manus, at haec ut aliquando inlustrant, ita nonnumquam funditus domos evertunt. Desine igitur, stulte, futuris malorum tuorum causis quasi felicissimis rebus inhiare teque totum caelestium arbitrio permitte, quia, qui tribuere bona facile solent, etiam eripere aptissime possunt.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30281
[silly] - [2013-10-19 19:22:47]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!