Commoventi parole di Milone


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Commoventi parole di Milone
Pagina 411 Numero 276

 Me quidem, iudices, exanimant et interĭmunt hae voces Milōnis, quas audio adsidue. «Valeant » – inquit – «valeant cives mei; sint incolumes, sint florentes, sint beati; stet haec urbs praeclara mihique patria carissima, quoquo modo erit merita de me; tranquilla re publica mei cives sine me, sed propter me tamen perfruantur. Ego cedam atque abibo. Si mihi bona re publica frui non licuĕrit, at (almeno) carebo mala, et cum tetigĕro bene moratam et liberam civitatem, in ea conquiescam. O frustra mei suscepti labores, o spes fallaces, o cogitationes inanes meae! Ego cum tribunus plebis, re publica oppressa, me senatui dedissem, quem exstinctum accepĕram, equitibus Romanis, quorum vires erant debiles, bonis viris, qui omnes auctoritatem Clodianis armis (sotto la minaccia delle armi di Clodio) abiecĕrant, mihi umquam bonorum praesidium defuturum (esse) putarem? Ego cum te patriae reddidissem, mihi putarem in patria non futurum (esse) locum? Ubi nunc senatus est, quem secuti sumus, ubi equites Romani illi tui, ubi Italiae voces, ubi denĭque tua, M. Tulli, quae plurimis fuit auxilio, vox atque defensio ? Mihine ea soli, qui pro te totiens morti me obtuli, nihil potest opitulari?».
da Cicerone


Oggi hai visualizzato 2 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 13 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30275

[biancafarfalla] - [2014-03-10 19:11:12]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile