Elogio del filosofo Eufrate


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Elogio del filosofo Eufrate
Pagina 401 Numero 268

 C.Plinius Attio Clementi suo s.
Si quando urbs nostra liberalibus studiis floruit, nunc maxime floret. Multa claraque exempla sunt. Sufficiat unum, Euphrates philosophus. Hunc ego in Syria, cum adulescentulus militarem, penitus cognovi. Est obvius et expositus, plenusque humanitate quam praecĭpit. Atque utinam sic ipse, quam spem tunc ille de me concepit, implevĕrim, ut ille multum virtutibus suis addĭdit! Ego nunc illas virtutes magis miror quia magis intellego, quamquam ne nunc quidem satis intellego. Quantum mihi tamen cernĕre datur, multa in Euphrate sic emĭnent et elūcent, ut mediocriter quoque doctos advertant et admiratione adficiant. Disputat subtiliter, graviter, ornate. Sermo est copiosus et varius; dulcis in primis et qui repugnantes quoque ducat et impellat. Ad hoc procerĭtas corporis, decōra facies, demissus capillus, ingens et cana barba; quae, licet fortuīta et inania putentur, illi tamen plurimum venerationis acquirunt. Vitae sanctitas summa, comĭtas par. Insectatur vitia, non homines; nec castigat errantes sed emendat.
da Plinio il Giovane


Oggi hai visualizzato 10 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 5 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30267

[darkshines] - [2014-03-08 13:35:09]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile