Vicende pubbliche e private di Cesare


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Vicende pubbliche e private di Cesare

 Annum agens sextum decimum patrem amisit; sequentibusque consulibus flamen Dialis destinatus, dimissā Cossutiā, quae familia equestri sed admŏdum dives ei praetextato desponsata erat, Corneliam, Cinnae quater consulis filiam, duxit uxorem, ex qua illi mox Iulia nata est; neque ut eam repudiaret compelli a dictatore Sulla ullo modo potuit. Quare et sacerdotio et uxoris dote et gentiliciis (di famiglia) hereditatibus multatus est, donec per virgines Vestales perque Mamercum Aemilium et Aurelium Cottam, propinquos et affines suos, veniam impetravit. Quaestor Iuliam amĭtam uxoremque Corneliam defunctas laudavit e more pro rostris. Et in amĭtae quidem laudatione de eius ac patris sui utraque origine sic refert: «Amĭtae meae Iuliae maternum genus ab regibus ortum est, paternum cum diis immortalibus coniunctum est. Nam ab Anco Marcio sunt Marcii Reges, quo nomine fuit mater; a Venere (sunt) Iulii, cuius gentis familia est nostra. Est ergo in genere et sanctitas regum, qui plurimum inter homines pollent, et caerimonia deorum, quorum ipsi in potestate sunt reges». In Corneliae autem locum Pompeiam duxit (uxorem), Quinti Pompei filiam, L. Sullae neptem, cum qua deinde divortium fecit, opinatus adulteratam esse a Publio Clodio, quem inter publicas caerimonias penetrasse (= penetravisse) ad eam muliebri veste fama erat.
da Svetonio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30240

[biancafarfalla] - [2014-03-05 18:09:57]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile