Toponomastica... insulare


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Toponomastica... insulare

 Sicilia a Sicano rege olim Sicania cognominata est; prius autem Trinacria dicta est proptertria akra, id est promontoria: Pelorum, Pachinum et Lilybaeum. Trinacria enim vocabulum Graecum est, quod Latine triquĕtra dicitur. Fuit quondam patria Cyclopum et postea nutrix tyrannorum. Principem urbium Syracusas habet.
Aeoliae, insulae Siciliae, sic appellatae sunt ab Aeolo, Hippotae filio, quem poetae finxerunt regem fuisse ventorum, sed, ut Varro dicit, rector fuit istarum insularum et, quia ex earum nebulis et fumo futuros flatus ventorum praedicebat, ab imperitis visus est ventos sua potestate retinuisse. Eaedem insulae et Vulcaniae vocantur, quod et ipsae sicut Aetna ardent. Sardus, Herculis filius, cum magna multitudine a Libya profectus Sardiniam occupavit et ex suo vocabulo insulae nomen dedit. Corsica Graece Kyrne dicitur, quod a Cyrno, Herculis filio, habitata est.
Baleares insulae Hispaniae duae sunt, maior et minor; unde eae vulgo Maiorica et Minorica nuncupantur. In his insulis inventa est funda qua lapides emittuntur, unde Baleares dictae sunt: bàllein enim Graece mittere dicitur.
da Isidoro di Siviglia


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30163

[darkshines] - [2014-01-22 11:53:05]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile