Origine della medicina

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Origine della medicina

 Medicina est ars quae corporis salutem vel tuētur vel restaurat, cuius materia versatur in morbis et vulneribus. Ad hanc itaque pertĭnent non ea tantum quae exhĭbet ars eorum qui proprie medici nominantur, sed etiam cibus et potus, defensio denĭque omnis atque munitio, quā nostrum corpus adversus externos ictus casusque servatur. Medicinae artis auctor ac repertor apud Graecos perhibētur Apollo. Hanc filius eius Aesculapius laudabili opere ampliavit. Sed postquam Iovis fulminis ictu Aesculapius interiit, medendi ars simul cum auctore defēcit latuitque per annos paene quingentos usque ad tempus Artaxerxis regis Persarum. Tunc eam revocavit in lucem Hippocrătes, Aesculapio patre genĭtus (discendente da Esculapio), in insula Coo. Hi itaque tres viri totĭdem haerĕses (scuole) invenērunt. Prima, quae Methodica appellatur, inventa est ab Apollĭne; secunda, quae Empirica nominatur, inventa est ab Aesculapio; tertia, quae Logica dicĭtur, inventa est ab Hippocrăte. Empirici experientiam solam sectantur, Logici experientiae rationem adiungunt, Methodici solas morborum substantias (realtà) observant.
da Isidoro di Siviglia


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30162

[darkshines] - [2014-01-22 11:22:17]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile