Straordinario amore di Timoleonte per la libertà


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Straordinario amore di Timoleonte per la libertà

 Timolĕon Corinthius sine dubio magnus, omnium iudicio, vir exstĭtit. Namque huic uni contĭgit ut et patriam, in qua erat natus, oppressam a tyranno liberaret, et a Syracusanis, quibus auxilio missus erat, inveteratam servitutem depellĕret, totamque Siciliam, per multos annos bello vexatam et a barbaris oppressam, suo adventu in pristinum restituĕret. Sed in his rebus variā fortunā conflictatus est et, id quod difficilius putatur, multo sapientius tulit secundam quam adversam fortunam. Nam, cum frater eius Timophănes tyrannidem Corinthi per milites mercenarios occupavisset, particepsque regni ipse esse posset, illius criminis socius fieri noluit et, ad suorum civium libertatem tuendam adque legibus oboediendum, per haruspĭcem communemque affinem, fratrem tyrannum interficiendum curavit. Ipse non modo manus non attŭlit, sed ne aspicĕre quidem fraternum sanguinem voluit. Hoc praeclarissimum eius factum non pari modo probatum est ab omnibus: nonnulli enim ab eo laesam (esse) pietatem erga fratrem putabant. Mater vero post id factum neque domum ad se filium admisit neque eum umquam aspicĕre voluit. Quibus rebus ille adĕo est commotus, ut nonnumquam vitae finem facĕre voluĕrit.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30120

[silly] - [2014-01-02 22:24:16]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile